라틴어 문장 검색

MenalcasDulce satis umor, depulsis arbutus haedis, lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON64)
CorydonMuscosi fontes et somno mollior herba, et quae vos rara viridis tegit arbutus umbra, solstitium pecori defendite;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS28)
Sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus et lauri bacas oleamque cruentaque myrta, tum gruibus pedicas et retia ponere cervis auritosque sequi lepores, tum figere dammas, stuppea torquentem Balearis verbera fundae, cum nix alta iacet, glaciem cum flumina trudunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 11:10)
Inseritur vero et fetu nucis arbutus horrida, et steriles platani malos gessere valentis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:10)
est qui nec veteris pocula Massici nec partem solido demere de die spernit, nunc viridi membra sub arbuto stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 17)
inpune tutum per nemus arbutos quaerunt latentis et thyma deviae olentis uxores mariti nec viridis metuunt colubras nec Martialis haediliae lupos, utcumque dulci, Tyndari, fistula valles et Usticae cubantis levia personuere saxa.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 172)
aspice quos summittat humus non fossa colores, ut veniant hederae sponte sua melius, surgat et in solis formosior arbutus antris, et sciat indocilis currere lympha vias.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 24)

SEARCH

MENU NAVIGATION